Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29] Singulas Iubet 1 circumire virtutes. Fortitudo contemptrix timendorum est; terribilia et sub iugum libertatem nostram mittentia despicit, provocat, frangit. Numquid ergo hanc liberalia studia corroborant ? Fides sanctissimum humani pectoris bonum est, nulla necessitate ad fallendum cogitur, nullo corrumpitur praemio. " Ure," inquit, " caede, occide; non prodam, sed quo magis secreta quaeret dolor, hoc illa altius condam." Numquid liberalia studia hos animos facere possunt ? Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque abigit, alias dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad illas propter ipsas venit. Scit optimum esse modum cupitorum non quantum velis, sed quantum debeas sumere.
1 lubet Muretus; habet VPb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.